547
139
PHILOSOPH.
est, aeream, & pro parte fixam, id est terream.
Est .n. de natura Mercurij, est adhuc de natura
solis & Lunę. Vnde virtus mercurialis euolat,
& virtus corporis fixa est. Quare tamen vnum
in alterum agat, & vtrumque imperfectum, alte¬
rum prficit mediante regimine congruo: ideò
ambo volant vt spiritus; & ambo fixantur, ut
corpus: quia inseparabiliter vniuntur. Et ni¬
hilominus naturalis subtilitas & spiritualitas per
frequentem iterationem solutionis & sublimatio¬
nis augetur. & completur, vt vult Rosar. Secun¬
fit dissolutio, vt ex corporibus anima extrahi
possit. In ipsis enim corporibus naturam fixi ha¬
bentibus est anima cum tinctura alba vel rubea.
Et haec anima est verum philosophorum sulphur
& oleum ipsorum, & quinta essentia corporum,
quia sulphuris proprietatem habet, & virtutem coagu¬
landi Mercurium ac tingendi. Et ideo dicitur
à Maria prophetissa, Coagulum coagulans, &
ab Hermete dicitur Fermentum. Haec autem ani¬
ma non potest habere perfectam virtutem & com¬
pletam coagulandi Mercurium, & tingendi metal¬
la, nisi extrahatur ex suis sulphureitatib. & cum
corpore suo coniungantur. In suis. n. sulphuribus
completè tingit: mercurio autem vnita spiritualior
efficitur: & Mercurius est medium coniungendi tin¬
cturas. Nec hęc anima potest extrahi à corpo¬
ribus nisi prfectè dissolutis: quia per omnes partes diffu¬
sa est. Corpora quoque nondissoluuntur nisi per mer¬