547
140
DE LAPIDE
curium: sed nec subitò dissoluuntur, sed pau¬
latim. Quare oportet lapidem summo cum la¬
bore ac industria dissoluere. Et cum tempore,
vt anima possit extrahi & cum Mercurio vni¬
ri, & cum spiritu subtili subtillari, donec facta
fuerit spiritualis omnino, & non possit facere
corpus suum spirituale. Et hoc volunt omnes
philosophi. Dicit enim Mireris: Calor solis,
spiritus aeris, & humiditas roris animam ex¬
trahit & vegetat. Ignea enim natura igne flu¬
minis & igni fimi equorum sequestratur, ac
fit tandem viridis coloris. Et ideò vocatur
uis & sulphur, & simile est margaritis since¬
ris ac nitidis, & butyro albo recenti. Fex verò
residua nigra est corpus: sed anima tenuis est,
quae est aer, &c. Vnde Pandulphus in Turba
dicit: Oportet primò aes nostrum leui igne
comburi, sicut ouum calore gallinae nutritur,
ne comburatur. Et sit vas vndique clausum,
vt eius calor augeatur, eiusque corpus diruatur
ac deinde spiritus eius tingens extrahatur.
Scito autem quod omne corpus dissoluitur.
cum spiritu cui mixtum est, & fit procul du¬
bio citò spirituale. Omnis autem spiritus à
corporibus alteratur: & fit color eius tingens
& contra ignem stans. Et si patiens fueris in
coquendi prolixitate, omnis spiritus tinget.
Secundò considerare oportet, per quid fiat
haec dissolutio. Et certè scias quòd non fit nisi
per