133
Prodimus: ante omnes haec intro prorsus ab illis
Spectari cupimus: quibus alto in pectore Pallas
Insidet: atque illic scitu pulcherrima uersat.
Principio locus & sedes decreta metallis
Gignendis: terrae est imum atque immobile uiscus
Marmoreae in morem paterae sub montibus altis
Excisum: uelutique cauo sub fornice clausum:
Quo solis radii penetrant; crebrique feruntur
Syderei innumeris etiam fulgoribus ignes:
Collectumque coquunt humorem: ac iugibus inde
Saxa per & rimas loca cuncta uaporibus explent.
Ast ubi continuum passus uapor ille calorem
Consedit: nec iam secreta per antra uolutus
Amplius: immensos post tandem induruit annos:
Haeret in expletis uenis informe metallum.
Nanque liquor partes terrae dispersus in omnis:
Ettenuis mixtus tenui: lentoque calore
Compositus: quondam fugiens & pinguis & unctus
Exiit e uasti fundo crateris ab imo:
Sulphura ubi argento feruent immixta perenni¬
Argento fluere insignis uitamque per aeuum
Ducere: queis primis gignuntur multa duobus.
Hoc matris: patris illud enim uim continet: huius
Suscipere: illius pars est praebere calorem.
Hinc fului species Auri pulcherrima fulget:
Hinc nitet argenti candor: rubet aerea uena:
Ferrea nigrescit sub apertum: plumbea pallet:
Albicat at stanni facies imitata colorem