133
Argenti: pondusque ferens: ni strideret: aequum
Inprimis igitur cupidis mortalibus aurum
Quaeritur ingentis inter uariosque labores:
Perque laborantis manifesta pericula uitae.
Nanque ferunt Indos: regio qua uergit in Arcton:
Tendere furatum cumulos: quos eggerit auri
Formicarum ingens manus: at non segniter illas
Exire: ac contra stare: & fugientia passim
Vnguibus & rostris lacerare: & figere tergat
Aufugiat quanuis celerigens illa camelo.
Nec minus aut scrobibus curae: uastisue ruinis
Hesperii impendunt: si quando è montibus aurum
Eruerint: neque enim nunc quae ramenta ferantur
Fulua tago: expediam: sed quae maioribus illi
Substineant subiecta laboribus: atque periclis
Innumeris: & quae uincant opera ipsa gigantum.
Nam steriles magno primum conamine montes
Excindunt: penitusque petunt: qua nulla dabatur
Semita: per cuneos accensis uiscera lychnis.
Atque imas nulla phoebi sub luce cauernas
Noctes atque dies penetrant: omnique recessu
Explorant aditus: humerisque excisa uicissim
Exportant: traduntque aliis longo ordine primi
Per tenebras: donec lucem qui percipit unus
Eggerat extremapondus ceruice receptum.
Ast illos praedura silex si forte moretur:
Qualis iam poeno rupes sese obtulit hostis
Dum ferus aerias in nos transcenderet alpes: