547
145
PHILOSOPH.
rati & terum ea componens in vnum reducit. Ulti¬
verò considerandum est, quòd aqua dissol¬
uens corpus, suam naturam mutat e colorem
Quia enim corpus in ea & cum ea dissoluitur;
efficitur spissa vt mel, vel brodium saginatum
(vt dictum est) & albo colore coloratur. Citri¬
num. n. cum albo mixtum, croceum, vel perpè vi¬
ridem causat colorem: propter quod corpus to¬
tùm liquefactum, vocatur Auis viridis, secun¬
dum dictum Mireris superius alligatum. Et hęc
per signa vtique cognoscitur prima dissolutio
completa, quando sc. corpus & aqua vbique & in
omnibus partibus aequali, vel parum differenti pro¬
funditur croceo colore inter citrinum & album
ipsarum partium componentium medio, vel qui me¬
dio. Quod ideò iungitur, quia album superat
in quantitate citrinum: & parua seu modica
facta est digestio. Et propter hoc color plùs de
albedine, quam de citrinitate participat. Et pro¬
pterea post lapidis liquefactionem, materia plus
butyro liquefacto, quàm alteri vnctuoso aut
pingui assimilatur. Et hoc est quod dicitur in
Soliloquio philosophico. Dissolutio ergò par¬
tium corporis perecti, coagulat tenuem sub¬
stantiam lactis in massam densam, quae erit qui
butyrum ductile coagulatum, & est fermentum
pastae. Vnde in Turba dicitur: Aes nostrum
portet comburi cum altera parte aquae. Istud n.
aes incidens in aquam, dicitur fermentum au¬
k