547
146
DE LAPIDE
ri, si bene rigatis: ipsa enim simul coquuntur;
& liquefiunt vt aqua. Ex his ergo conclude
cum Rosario, sicut etiam prius dictum est, quod
hîc non intelligitur solutio, reductio in aquam
sed quòd siccum conuertas in humidum, gros¬
sum in subtile, corporeum in spirituale, com¬
positum in simplum. Et hoc est quod subtilies
ipsum quantum potes. Nam, put erit diligens
praeparatio, ita etiam erit in medicina perfecta,
Quòd secundum in regimine, opus est
putrefactio.
CAPVT XXVI.
Corpora quae non soluuntur, non subti¬
liantur: ideo oportet, vt in solutione la¬
pidis patienter labores, partes crassio¬
res subtiliores subtiliando, & subtiliores à cras¬
sioribus segregando, donec totum corpus sub¬
tile fiat, & spirituale atque volatile. Hoc autem,
vt dictum est, fit per argentum viuum, quod est
aereum, & corporis dissolutiuum, & ipsius
nimam paulatim extrahendo, secum in coelum
portat, & per hoc eius virtus continuè augetur,
calore ignis cooperante. Quapropter vltimatè to¬
tum corpus diruit atque vincit, atque secum in aerem
portat. Sed antequam ad hanc perfectionem re du¬
cat ipsum corpus, necesse est, quòd corpus pri¬
mum in aquam soluat, & soluendo putrefaciat Et
ideò