547
147
PHILOSOPH.
ideò primus modus solutionis est, materiam pu¬
trefacere. Incipit.n. putrefactio à principio si¬
mul cum solutione, sed nondum completa est pu¬
trefactio, quando materia tota in aquam est: solu¬
ta, sed postea completur: & in hac putrefactione
lapis iterum melius soluitur, quam prius fuerat solu¬
tus: quia quanto plus augetur, & operationes
continuantur, in tanto plus lapis subtiliatur. To¬
tùm ergo magisterium consistit in putrefactione:
quia si putridum non fuerit, ad nihilum deueniet,
vt idem ait. Putrefactionem sequitur nigredo, &
hoc in humido. Causa autem mouens ad putre fa¬
ctionem est calor temperatus. Vnde dicit Auicen¬
na: Calor agens in humido generat nigredinem
&c. Haec ergo tria consequuntur se mutuo, sc.
humiditas, putredo et nigredo. Vnde Artephius
dicit: Stet autem domus vitrea subtiliter situata,
quousque materia inclusa, humida, paulatim
ueniat putrida & nigra.
Primò ergo notandum est, quòd putrefactio est
necessaria, primum in lapidem: quia non fit gene¬
ratio nisi post corruptionem, nec melioratur res
nisi prius eius forma penitus destruatur: lapi¬
dem autem ad perfectam formam Elyxiris perducere
quaerimus: ergo prius corrumpendus erit. Vn¬
de dicitur in Turba. Et lapis vnus quatuor ha¬
bens colores, secundum quatuor elementa
qui si mortuus non fuerit, ipse solus nanet, si
autem mortuus fuerit, multum fructum affert. Et
k 2