133
Haec igni excoquitur tunc: & mollitur aceto:
Voluitur at picea circum caligine fumus:
Et miseris latitans compresso spiritus ore
Obstruitur: uitamque operae sub fasce relinquunt.
Atque ideo caedunt ingenti pondere ferri:
Et uacuos summae reserant telluris hiatus:
Qua uapor inclusus cuneis exhalet apertis.
Nec mora: nec requies: quin multo fornice montem
Substineant totum: cum iam maiore peracta
Parte operis: caedunt extremae fornicis arcus:
Et rima signum praebent: quam peruigil unus
Aerio montis residens in culmine sentit.
Hic ictu: aut clara reuocari uoce repente
Cum famulis iubet artifices: ac deuolat ipse
Mons cadit: humana nequeat qui mente referri
Protinus: ingenti strepitu longoque fragore
Conceptus: quantumque obtusas occupet aures:
Aut incredibili quam compleat omnia flatu.
Illi naturae gaudent spectare ruinam
Victores; neque adhuc illinc educitur Aurum:
Nec sciuere etiam tum: cum fodere: uel ante
Spes inuicta omnis per casus: perque labores.
Esse: sed una illos ad tanta pericula duxit
Sed quod in his tantum morer? aut quae mira supersunt
Praeteream? nihilo cum sint his forte minora.
Est deinceps aliud fessis studiumque labosque:
Quo tantam expurgent immisso fonte ruinam:
Iamque igitur summo praecelsi è uertice montis:
c