547
166
DE LAPIDE
simplicibus siue commixtis: qui quidem di¬
cuntur spiritus, propter fugacitatem à calido,
qui tamen in fine digestionis figuntur à frigi¬
do, & figuntur per se cum suis corporibus occul¬
tis existentibus in eis potentia absque permixtio¬
ne alterius corporis extrinseci: & hoc est à na¬
tura spirituum terrestri: quia grauia elementa
sunt fixionis causa, maximè autem terra, quae
impressionem difficilem recipit, sed postea for¬
titer tenet: facilius tamen recipit, si aqua ei co¬
misceatur. Vnde manifestum est, quod etiam
spiritus minerales ex quatuor elementis sunt
copositi: & grauia sicut & leuia sunt vapora¬
li à calore digerente. Leuia enim elementa hoc
modo grauiora sibi commixta secum subli¬
mant: grauiora tamen ex hoc non perdunt na¬
turam suam omnino, nec proprietatem natu¬
rae suae: quia sic non possent redire à corporei¬
tate ad spiritualem: quod tamen penitus fal¬
sum est: quia corpora sunt spiritus in poten¬
tia: et econuerso spiritus sunt corpora in po¬
tentia. Ita etiam est in his spiritus, ex quibus
Elixir componitur: quia cum elementa gra¬
uia sunt fixionis causa, quando sunt vltimatè
digesta & purgata, & habent vim corporis ac
sulphuris. Et tamen nunquam sunt separata
â leuioribus elementis: quia leuiora sunt in
grauioribus, sicut vna sola res habet in se om¬
nia quatuor elementa, & agens & patiens, &
quic¬