547
165
PHILOSOPH.
um. Vnde Ras. de argento viu. philosophorum
loquens ait: Nolo mireris quòd argentum viuum,
in hac ratione inter corpora, & in praecedenti
in spiritus numerauerim, suae namque naturę con¬
uertibilitas hoc exigit. Vnde nunc corporib. &
nunc spiritibus societur. Spiritibus namque sociatur
rationabiliter propter fugacitatem ab igne, quem
habet antequam corrigatur. Et quia exaltat corpo¬
ra cum est correctum, corporib. quoque; associatur
de iure: quia in ipsum omnia corpora conuerti pos¬
sunt: & ipsum ex omnibu. corporib. potest edu¬
ci: Item illa pulchra disputatio, quam ponit Rasis
inter mercurium & aurum, ostendit quod volunt
lapidem esse totum mercurialem, & in suo occul¬
to habere aurum, seu sulphur. Ex quib. elicitur
quòd lapis philosophorum est solus mercurius:
quia totus est spiritus fugiens. Et ideo quamuis
argentum viuum se habeat per modum foeminę in con¬
positione Elixiris, cum tota prima operatio eius
est, vt masculi. Et hoc est quòd tam diu est volati¬
lis, quandiu non continetur à corpore, quod est
sulphur coagulans ipsum. Hoc autem corpus non aliun¬
de sibi additur, sed habet illud in sua natura in
potentia, reducitur autem in actum, quando pro con¬
gruam digestionem accipit proprietatem & naturam
corporis. Et tunc ex solo seipso dicitur corpus.
Vnde etiam in omnib. operationibus metallo¬
rum & mineralium ferè omnium compositio fit
ex solis spiritibus vel ex vaporibus proprijs, siue
l 3