547
171
PHILOSOPH.
qua. Ex his ergo elicitur, quòd merito hoc
pus dicitur diuinum, quia non perficitur nisi
à summa virtute Dei. Non est enim in potesta¬
te artificis, sed cui vult ipse Deus clementissi¬
mus largitur. Et in hoc puncto totum est peri¬
culum. Transacto autem hoc puncto, nullum
amplius est periculum. Quia in hoc tantum
simul exaltatur spiritus, & liquefiunt corpo¬
ra. Vnde Geber inquit: Error qui accidit in ar¬
te, & eius emendatio est in puncto: & haec est
cum coelestia terrestribus coniunguntur. Est
igitur triplex periculum in regimine huius la¬
pidis. Primum ne lapis comburatur, seu vitrifi¬
cetur, aut in tincturis corrumpatur. Secundum
ne spiritus fugiant, & corpus in fundo mor¬
tuum maneat. Et vtrumque certè stat in artificis
industria & temperamento ignis. Tertium ve¬
ne corpus simul cum spiritu & anima euo¬
let. & hoc est maximum periculum. Et quam¬
uis requirat moderantiam regiminis ex parte
artificis, tamen non sufficit sine diuina virtu¬
te. Et ideò quantum ad hoc dicitur, regimen
eius majus est quàm ratione percipiatur, nisi
ex inspiratione numinis suprema. Quapro¬
pter superius iussum est, quòd artifex sit Deo
optimo maximo deuotus, humilis, pius, ac bona
mente, & diligens ac patientissimus in ope¬
ratione. Nunc verò hoc addendum est, quòd
etiam assiduus & longanimis ne festinet, sed