547
170
DE LAPIDE
chimiae, vel annihilatio. Et iste sol qui est in ar¬
gento viuo philosophorum, primò promit al¬
bedinem propter naturam argenti viui, quod
est totius operis exordium, & radix & firma¬
mentum. Ideò vocatur aurum album. Est ta¬
men in eo radix rubedinis occulta, quemad¬
modum minium in cerussa. Et hoc modo fixum
cùm non fixo simul ascendunt: & oritur simul
sol cum luna in ventre Mercurij. Mercurius er¬
go fugiens. & secum rapiens, idem subitò capi¬
tur ab eo & figitur in igne. Vnde si sol cum mer¬
curio non ascendisset, non potuisset simul vo¬
lare, nec permisceri cum eo, nec Mercurius pos¬
set figi per solem. Cum autem simul ascendant,
& permisceantur, ac simul sublimentur, vnum
denique non poterit ab altero separari. Aut
nim totum recedit, aut totum manebit, & vnum
non poterit recipere dominium super alterum,
& è conuerso. Si ergo spiritus vincit, volabit
corpus cum eo: si autem corpus vincit, figitur
spiritus cum eo: Fixum autem superans vola¬
tile, perficit opus. Volatile autem superans fi¬
xum, annihilat opus. Hoc ergo est tempus perfe¬
ctionis & annihilationis. Et eius radix & fir¬
mamentum est Mercurius sublimatus, purga¬
tus, candidus. Et hic spiritus cum anima in or¬
tu suo est cum mirabili candore albissimus, si¬
cut nix in actu: suum tamen corpus est rubicun¬
dissimum, sicut sanguis in potentia propin¬
qua.