547
173
PHILOSOPH.
Quòd sicut fixio est lapidis complementum, ita
fixionis radicem & ordinem cognosce¬
re est necessarium.
CAP. XXVIII.
Oportet tamen artificem non casualiter
sed prudentissimè et ex ratione semper
operari singula, maximè ad medicinae
suę fixionem: quia fixio est, quae omnia perficit,
& in perpetuò permanentia facit, vt patet ex su¬
perioribus in tertio capitulo, medicinam per¬
manentem facere in igne, ita vt non combura¬
tur neque destruatur, aut diminuatur, neque in
substantia, neque in virtute, neque in colore seu
tinctura, sed potius augeatur. Vnde dicit qui¬
dam peritissimus philosophus: Lapis noster
tamdiu in regimine ignis debet teneri, quous¬
que de vna natura in aliam amplius mutari
non possit. Oportet namque facere toties fi¬
xum volatile, & volatile fixum, quousque to¬
tùm figatur & fluat, & alteret in verum solifi¬
cùm & lunificum. Sic enim irritatur bellum,
id est destruitur in sulphur, coagulans, & argen¬
tum viuum volans, & etiam componitur ami¬
citia inter elementa. De qua dicit Rasis: Spiri¬
tus iste conuertitur in corpus, & corpus in spi¬
ritum: & iterum spiritus in corpus: & tunc fa¬
cta est amicitia inter frigidum & calidum, &