547
174
DE LAPIDE
inter calidum & siccum. Et hoc fit solum vir¬
tute Dei & ignis temperamento, ac moderan¬
tia terminorum illius, vt saepe praediximus.
Sed videamus quaeso nunc fixionis ra¬
dicem & fundamentum. Radix autem pro¬
xima fixioni sulphur est: quia hoc solum est,
quod argentum viuum coagulat. Idem au¬
tem est coagulans & fixans. Oportet insu¬
per medicinam esse fixam, ergo & sulphur me¬
dicinam perficiens, necessario erit fixum. Tale
autem sulphur non est sulphur vulgi, quia il¬
lud est adurens. Oportet igitur illud extrahe¬
re ex corporibus, in quibus est sulphur non
durens. Talia autem sunt solum duo, scilicet
Sol & Luna. Ista ergo duo corpora subtiliter
praeparamus, vt ex ipsis super terram sulphur
habeamus, cum quo argentum viuum tinga¬
mus: sicut subtus terram (vt vult Auicenna)
haec duo corpora non sunt mineralia: sed sicut
superius dictum est, animalia sunt. Oportet
tamen haec corpora cum Mercurio sublima¬
re, donec totum ascendat cum Mercurio
non vulgari, sed bene cum Mercurio, qui ex
ipsis corporibus est. Cum cucurbita scilicet
erit clausa, ita vt Mercutius non possit exire:
quia non sublimatur nisi virtute aeris. Et ideò
si locum inuenerit apertum euolabit in fumum
& inde magisterium perdetur. Illud autem ar¬
gentum viuum coagulabitur vi sulphuris albi
non