547
176
DE LAPIDE
& constringit. Siccum enim rarum est, & ideò
acquirit ab humido partium continuationem
humidum verò à sicco firmam impressionem.
Humidum enim solum citò recipit impressio¬
nem, & citò dimittit: siccum verò solum gra¬
uiter recipit impressionem, & tardè, sed rece¬
ptam difficiliter dimittit. Ambo enim in si¬
mul contemperata, firmam impressionem adi¬
piscuntur, & similiter fortem pugnam contra
ignem. Humidum namque prohibet siccum à
combustibilitate: siccum verò humidum à flu¬
xibilitate. In vtrumque ergo per se ignis libe¬
rum habet dominium: aer autem quia cali¬
dus & humidus est, terram & aquam clarifi¬
cat, & rarificat, vt fiat extensibilis & fusibilis.
Ignis verò totùm compositum rubificat, con¬
solidat & maturat: facit enim aerem per subti¬
lia commisceri: aquam quoque cum terra con¬
stringit & fixat, & per consequens tincturam
& firmam tribuit. Ex his ergo intellige, quòd
grauia elementa magis ad fixionem & quie¬
tem mitiant, & operantur in composito, quam
leuia: leuia plus ad fusionem tincturarum: ni¬
hilominus omnia omnibus ad omnia coope¬
rantur: maximè autem cooperatur ignis ad fi¬
xionem, propter suam virtutem actiuam, pe¬
netrantem, & alia secum portantem & siccan¬
tem. Quare prima fixionis causa est terra, quia
fixior omnibus est elementis: deinde verò
tia