547
177
PHILOSOPH.
qua, quia siccitati terrae contemperandę est pro¬
pinquior, & sua frigiditate defendit à combu¬
stione: postremò verò ignis perficit fixio¬
nem. Cuius signum est, quod in auro, in
quo ignis plus dominatur quàm in argento:
maior est fixio, & per consequens etiam Ely¬
xir rubeum fixius est quàm album. Et sic
intellige quod dictum est, quòd ignis in al¬
bum Elyxir non intrat, supple principaliter:
quia & in illo sunt omnia quatuor elementa,
non tamen est tanta vis ignis, nec effectus
ius ibi, sicut in Elyxir rubeo: cui additur ignis
qui est sulphur rubeum, non ab extrinseco
iunctus, sed ab extrinseco extractus. Ex hoc
recipe tuae cognitionis fundamentum, quod
in operatione Elyxiris, terrea natura quae di¬
citur corpus, quamuis sit cum spiritu subti¬
lissimò vniuersaliter commixta, & simul cum
eo subtilissimè sublimata: & si non videatur
ab ipsis elementis distincta, est tamen proxi¬
ma causa coagulationis & fixionis. Et ex ea
simul cum aquea substantia, est origo sulphu¬
ris & fermenti. Et haec natura fixa est in om¬
nibus compositis ex quatuor elementis, quan¬
tuncunque subtilientur, & ad spiritualita¬
tem ducantur: quandoque quidem in actu,
quandoque autem in potentia. Et ideò om¬
nia in seipsis habent, quo fixentur nisi euo¬
lent. Ad hanc autem fixionem maximè coo¬
mi