547
183
PHILOSOPH.
firmamentum: nec inde variatur in diuersos co¬
lores (sc. veros) praeterquam in rubeum, in quo¬
est finis vltimus. Citrinatio.n.quae fit inter ru¬
bedinem & albedinem, non elicitur color. In de¬
coctione verò post albedinem, ad citrinitatem
peruenitur, ignis in regimine augmentato: &
post albedinem errare non potes. Vnde Mire¬
ris philosophus ait: Oportet terram prius sepe¬
liri in petia panni Aegyptij: postea candidari
portet compositum, vt fiat denique sulphur tin¬
gens & permanens, deinde rubeum fieri. Bis
enim denigratur, bis citrinatur, & bis rubet.
Secundus autem rubor est tingens, qui non
fit, nisi post primam dealbationem, si philoso¬
phicè opereris, id est cautè dealbas beatus
ris. At si subitò hoc videris terror magnus tibi
eueniet. Et ideò Raymund. de Terminis: Post
putrefactionem oportet te creare sulphur: cuius
dies cretici sunt nonaginta ad plus: postea nul¬
lus potest errare, Vnde scito tertio: quòd post
completam albedinem, debes procedere ad ru¬
bedinem intensam: oportet.n, rubedinem me¬
dicinę esse intensam, vt dicit Geber, quod sic fit
vt postquam sulphur duorum prędictorum corporum
non adurens factum est album, per maiorem ignis de¬
coctionem fiat rubeum. Sic.n. ex argento fit aurum.
Et sic sulphur album & rubeum (vt inquit Ros.) ha¬
bent ex vna materia metallorum ad plenum depu¬
rata, diuersimodè tamen digesta. Et Plato dicit:
m 4