547
184
DE LAPIDE
In omni argento inest sulphur rubeum, & tale
sulphur inest Soli & Lunae. Rosarius ait: Ipsa
namque corpora lucentia quibus infunt radij
tingentes, tinguntque caetera corpora albe¬
dine & rubedine vera, secundum quod ipsa
fuerint praeparata. Quoniam sulphur album
non vrens, ad argentum per maiorem ignis di¬
gestionem, potest fieri sulphur rubeum ad au¬
rum. Vnde in Turba dicitur: Cum videritis
psum nigrum totum, scitote quòd in illius ni¬
gredinis ventre albedo occulta est; & tunc
portet albedinem illam extrahi à sua nigredine.
In secunda verò decoctione, ponenda est albe¬
do in vase suo cum suis instrumentis, & lento
gne sunt coquenda, donec omnia alba fiant. Cum
autem albedinem illam supereminentem videbitis in va¬
se, tunc rati estote, quòd rubor est in albedine
illa absconditus. Et tunc non oportet ipsum ex¬
trahere: sed tandiu decoque donec totum rubeum
fiat. In hac autem rubificatione duo sunt diligen¬
ter & cautè obseruanda: primò vt vas non extra¬
hatur nec tangatur: secundò vt calor blandus et
aequalis vsque ad finem continuetur, sicut superius
etiam demostratum fuit. Vnde Morien, de
troque loquens sic ait: Quod corpus immundum
direxeris, mitte in eo postea de fermento quar¬
tam sui partem, & depone eum in sole & de¬
coquas, sitque eius ignis blandus: & quòd vas
suae fornaci inuiolabiliter adhaereat, donec
totum