547
186
DE LAPIDE
de non timeat ignem. Et Rudianus dicit: Haec
est prima omnium probationum ipsius olei,
vt non faciat fumum ne strepitum vllum, sed
currat per omnia, & contingat laminam fer¬
ream, aeream, plumbeam, vel argenteam, &
figat se cum illis, & non timeat ignem, nec mi¬
nuatur, nec à metallis separetur eius tinctu¬
ra. Vnde Gallinarius concludit: Eodem mo¬
do rubificatur & dealbatur Lapis, & in eo¬
dem loco & vase ac regimine: continua deco¬
ctionem, donec totùm compositum fiat vnus
lapis rubeus, tingens & transformans om¬
nia in verum solem & ad omne iudicium &
examen.
Quòd virtus lapidis nostri praeciosa, est im¬
mensa multiplex & admi¬
rabilis.
CAPVT XXXI.
Facto autem rubeo lapide, omne tunc cor¬
pus tingit ad perfectionem, vt inquit Al¬
phidius: Quia, vt dixit magister Bonus in
fine v. capituli, non solûm alterat, sed etiam
in instanti transmutat, & absque violentia per¬
miscetur rei alterabile, cum spoliatione om¬
nium superfluorum & adustibilium. Et est si¬
cut forma auri habens virtualiter & actiuè
mnes differentias & passiones, quas habet au¬
rum