547
187
PHILOSOPH.
num minerale. Et ideo facit metalia omnia su¬
bitô fixa, citrina, fulgidissima, ponderosa, vl¬
tima grauitate, muta in sonoritate, & omnino
eadem virtute medicinalia, sicut verum & pu¬
rissimum ac praeciosissimum aurum. Et haec
forma inter omnes formas mundi, non so¬
lùm est qualitas, sed etiam quantitas, quia cor¬
pulenta. Est propter hoc dicitur Theriaca,
Toxicum & venenum philosophorum: eo
quia subito coagulat & fixat, suum argen¬
tum vinum quasi interimendo, ac perficit
psum in tinctura, & Elyxir aliorum metallo¬
rum. Et hoc intelligitur de sulphure Auri,
quod non additur ab extrinseco, sed extra¬
hitur ingeniosè, & quasi miraculosè per re¬
gimen debitum artis, de argento viuo, cum
quo simul per sublimationem mundatur: quia
secundum Geberum, sulphur tingens est, so¬
lum notum naturae: & tamen dicitur addita¬
mentum tingentis. De hoc veneno dicit Mun¬
dus in Turba: Cum hoc venenum corpus pe¬
netrat, inuariabili colore ipsum colorat, &
nunquam dimittit corpus animam: quia non
possunt vltra separari. Collige autem quòd
hic lapis philosophorum habet excellentissi¬
mas virtutes super omnes alios lapides, vt in¬
quit Alphi. Est autem in speciali triplex eius vir¬
tus immensa, prima quidem, quia Mercurium cru¬
dum in igne positum, & qualibet alia metalla subitò