547
192
DE LAPIDE
dicinae impressionem recipit: quia purius &
fixius ex sua natura est: ergo erit possibile ex
eo per medicinam perfectissimam alterius cor¬
poris efficere. Et iterum ex hoc apparet: quia
dicit Hamis in Turb. Si proijciatur vna pars
medicinae super decem partes corporis im¬
perfecti, totum efficitur medicina. Et si ite¬
rum illius vna pars proijciatur supra decem
alias partes corporis imperfecti, iterum to¬
tum efficitur medicina, ita quod illius vna
pars, iterum proiecta supra decem alias partes
corporis, transmutabit ipsum in corpus per¬
fectum: scilicet in verum solem vel lunam, se¬
cundum medicinae qualitatem. Et hoc ratio¬
nabiliter dicitur: quia semel proijcere vnam
partem supra mille, & ter proijcere vnam par¬
tem super decem partes, in idem redit. Sed se¬
mel proijcere vnam partem super mille, con¬
uertet corpus imperfectum in corpus perfe¬
ctum. Ergo ter proijcere etiam conuertet. Ex
quo alterum necessario sequitur: quòd proij¬
cere medicinam super corpus perfectum, red¬
dit secundam medicinam perfectiorem, quàm
si proijceretur super corpus imperfectum: er¬
go efficacia eius ostendetur se ad maiorem qua¬
litatem conuertendam. Huius autem funda¬
mentum hoc est: quia medicina tantae virtu¬
tis est & efficaciae propter suam spiritualitatem
ac subtilitatem, quòd subitò corpora per mi¬
nima