547
194
DE LAPIDE
parte medicinae primi gradus perficiuntur
mille partes corporis imperfecti in corpus
perfectum, & ex vna parte tertij gradus, solum
decem. Quia sicut medicina per multas alte¬
rationes deducitur de corporeitate seu grossi¬
tie & imperfectione ad spiritualitarem & sub¬
tilissimam naturam. ita etiam è conuerso per
multas proiectiones deducitur de spiritualita¬
te ad corporis grossi naturam, propter partes
grossas quibus inseparabiliter incorporatur.
Est tamen animaduertendum, quod facilius
proiectio perficitur, quàm lapidis procreatio.
Difficilis est enim medicinae procreatio, quia
subtile aquosum est in materia lapidis valde
fortiter vnitum cum terreo sicco, & vix, vel nun¬
quam separari potest. nisi cuui maximo & sub¬
tilissimo ingenio artificis, & non nisi longo
tempore. Et tamen talis separatio exigitur ad
medicinae procreationem: sed post creationem
medicinae huiusmodi separatio est facilis in
corporibus: quia medicina sua spiritualitate
ac subtilitate penetrat subito corpora & suo ca¬
lore alterat, digerit, & materiam disponit, &
purum ab impuro, subtile à grosso perfectè dis¬
gregat & sequestrat, & subtile purum sibi assi¬
milat, & in sua substantia transformat. Quia
quamuis medicina sit minor quantitate, cor¬
pore alterando, est tamen multo maior virtu¬
te: ideo vincit ipsum non tamen plene assimi¬
lare