133
Perspicuumque ferunt. argento nec minus ipsi
Viuo etiam terrae partes miscentur in omnis
Prorsus aquae partes nullo discrimine iunctae.
Hinc calor argenti necnon & sulphuris una
Perspicua inter se denset corpuscula paruo
Multa loco: simul unde color pondusque resultat:
Et longo constans illorum tempore nexus.
His è principiis poteris dignoscere certo
Ordine: quo distent inter se quaeque metalla.
Sulphura si fuerint lutulenta: argentaque uiua:
Principio: inficient pariter quodcunque sub ipsis
Gignetur: magis atque magis: quo non calor aequus
Concoquet: aut iusto quo iam maiorue: minor ue
Durarit perstans multos coctura per annos.
Hinc uariae rerum formae: quae nomine quondam:
Quod sint saepe simul: graio dixere metalla.
Singula seu propriam speciem sortita seruntur:
Et diuersa aliis adeo distinctaque perstent.
Seu cunctis unum natura semen inheret:
Et genere haec uno sese specieque tuentur:
Nec distant alio nisi quod felicius illud
Exiit: hoc misere secum sordentia traxit
Principia: atque eadem constans non exuit unquam:
Vtraque cum menti sedeat sententia summis
Patronis: neque adhuc litem dissoluere iudex
Quiuerit incassum conatus: proxima ueris
Intuitus neque adhuc: tantum hic natura recessit:
Abdidit & grauium sese in penetralia rerum.