Hactenus
obiectis
tantae
rationibus
arti
Responsum:
laeto
nunc
experientia
uultu
Prodeat
erroris
expers:
&
nescia
falli.
Hanc
quoque
seruitum
perhibent
uenisse
Prometheo
Post
famulas:
quas
ille
polo
deduxerat
artes:
Atque
diu
illum
opera
famulantis
nauiter
usum:
Verum
ubi
consenuit:
tantum
prudentibus
illam
Ipse
uiris
fertur
moriens
liquisse
uolentem.
Hos
itaque
haec
certo
docuit
facilique
periclo
Nonnulla
inter
se
immutari
ex
arte
metalla:
Nec
tantum
haec:
uerum
fieri
quandoque
per
artem
Vere
aurum:
argentumue
aliis
exemptile
rebus.
Est
lapis
effossus
Syriae
pictoribus:
auri
Pigmentum
uero
quod
&
ipsi
nomine
dicunt.
Frangitur
attritus
specularis
more
lapilli
In
summa
ostentans
auri
tellure
colorem.
Hunc
tu
purgatum
docte
prius
excoque
multo
Igne:
per
anfractus
longos:
qui
ducitur
usque
Quo
redeat
flammis
in
se
uoluentibus
idem.
Igne
olim
hoc
Caii
solertia
principis
aurum
Fecerat:
obryzon
sapiens
cui
Graecia
nomen
Praebuit
è
rerum
inserta
uirtute
receptum:
Seu
multo
quoniam
purgatum
redditur
igni:
Seu
nulla
quoniam
maculatum
sorde
renidet:
Nec
pigmentum
auri
fuit
amplius
ipse:
sed
aurum:
Qui
lapis
ante
auritantum
simulauerat
auram:
Atne
forte
nimis
uideamur
prisca
referre:
Carmine
perpetuo
nobis
propiora
canamus.