547
6 GARLANDIVS
scilicet ab vno globo confuso, siue massa con¬
fusa meditatione vnius, id est, creatione omnipo¬
tentis Dei: Sic fuerunt natae omnes res ab hac re.
Id est, sicut omnes res natae fiunt, & exeunt ab
hac massa confusa, vna aptatione, id est solo prae¬
cepto Dei & miraculosè. Ita lapis noster na¬
tus est & exit ab vna massa confusa, in se con¬
fusa, in se continens omnia elementa, quae sunt
aqua, aer, terra, ignis, quae à Deo creata sunt, &
suo solo miraculo.
Quòd lapis habeat patrem & matrem scilicet
Solem & Lunam, CAP. IIII.
Et sicut naturaliter, vnum vel plura anima¬
lia sibi generant similia, ita artificialiter Sol ge¬
nerat Solem, cum multiplicatione in virtute
lapidis praedicti, ideò sequitur pater eius Sol, id
est, aurum. Sed quia in omni generatione na¬
turali requiritur spermatis receptaculum ido¬
neum, cum quadam consonantia & similitu¬
dine ad patrem, ita in ista generatione artificia¬
li, oportet quòd habeat sui spermatis, siue se¬
minis, id est suae tincturae idoneum receptacu¬
lum, & sibi consonum, cum quadam similitu¬
dine ad ipsum aurum, & istud est argentum,
deò sequitur: mater eius est Luna.
Quòd coniunctio partium lapidis dica¬
tur impraegnatio.
CAP.