547
DE ALCHIMIA. 7
CAP. V.
Et notandum diligenter, quôd istorum
duorum corporum coniunctio, est necessaria
in hac arte ad album & ad rubeum. Et sunt
duae rationes, quarum vna est, quia aurum cum
sit nobilius inter metalla, magis compactum,
perfectum, & fixum, tamen si dissoluatur, vt
nimium separetur, fit spirituale, & euolat ab
gne, tanquam Mercurius, quod est mirum. Et
hoc est ratione suae caliditatis, & tunc habet
tincturam sine numero, & istud vocatur sper¬
ma, siue semen masculinum. Si verò argen¬
tum dissoluatur in aquam liquidam, nihilomi¬
nus remanet fixum. sicut prius, nullam habet
tincturam praeparatam, tamen ad tincturam
recipiendam, & fixandam, in temperamentis
calidi & frigidi, & vocatur sperma foemini¬
num: & sic conueniens est eorum coniunctio.
item alia ratio, quare ista duo corpora coniun¬
guntur, est, quia cum argentum sit difficilimae
fusionis, & aurum similiter, vnumquodque
per se, & liquefactionis, tamen si simul iungan¬
tur, facilimè dissoluuntur & liquefiunt. Hoc
sciunt aurifabri facientes solidaturam ad au¬
rum: vnde si in nostro lapide esset tantum al¬
terum eorum nunquam per aliquod ingenium facilè
flueret medicina, neque tinctura haberet: & si da¬
ret tincturam, non tingeret eum quantum ipse est, qua
A 4