547
12 GARLANDIVS
Vincet, id est vincendo conuertet Mercurium
viuum congelando, qui subtilis est, & alia cor¬
pora dura & solida, & ferrea penetrabit, quia
vincit omnem rem lubtilem, & omnem rem
solidam penetrat.
Quòd magisterium immitetur creationem vni¬
uersi. CAP. XI.
Postea dat exemplum de compositione
lapidis dicens. Et sicut hic mundus est creatus, sic
est factus noster lapis. Quia primo fuit totus
mundus & quicquid in eo est, id est vna mas¬
sa confusa, seu chaos confusum, sicut dictum
est superius: & post per artificium summa
creatoris, diuisa est illa massa in quatuor ele¬
menta mirabiliter rectificata & separata, per
quàm separationem diuersa fiunt: ita possunt
fieri diuersa opera in abbreuiatione nostri
lapidis seu operis, per separationem diuerso¬
rum elementorum à diuersis corporibus. "Hinc
erunt aptationes mirabiles", id est, si separaueris
elementa fient mirabilia, compositis apta in
opere nostro, in operatione nostri lapidis,
per coniunctionem elementorum rectifica¬
torum, & de quibus mirabilibus aptis ad
hoc, "modus est hic", scilicet modus
operandi, datus
est hic.
Infi¬