547
DE ALCHIMIA. 13
Insinuatio aenigmatica quae sit materia lapi¬
dis. CAP.XII.
"Itaque vocatus sum Hermes Trismegist". Quiae
docens philosophus compositionem lapidis
hîc occulto modo, per quem fiat lapis noster,
primò nominat seipsum, vt discipuli vel fi¬
lij sui ad hanc scientiam peruenturi, de suo no¬
mine recordarentur proprio. Pòst tangit de quo
fit, dicens. "Tres totius mundi partes habens sapien¬
tiae". Quia omne habens materiam & formam,
quod est in mundo, compositum est ex qua¬
tuor elementis: vnde infinitae sunt partes
principales, scilicet minerales, vegetabiles, &
animales, de quibus coniunctis, vel diuisis,
philosophus habet scientiam veram in opere
folis. Ideo dicit, tres habens partes sapientiae,
Quae quidem tres partes in vnico continen¬
tur lapide, scilicet in Mercurio philosopho¬
rum.
Quare lapis dicitur perfectus.
CAP. XIII.
Et ideo vocatur hic sapis perfectus, quia
habet in se naturam animalem, vegetabilem,
& mineralem. Hic lapis triplex est & vnus,
quatuor habens naturas, & tres colores sci¬
licet nigrum, album, & rubeum. Vocatur