547
DE ALCHIMIA 15
rij, aequali pondere simul mixto sine alio ali¬
quo addito in vase forti vitreo, cum paruo spi¬
raculo in fimo molli remissi caloris collocati,
infra tres menses vermes horribiles procrean¬
tur, quorum vnus solus remanet, qui pascitur
ex Mercurio viuo. Hic crescit ad quantitatem
bufonis, cuius forma terribilis est, & hoc ani¬
mal per se est Elixir, super plumbum igitur la¬
pis animal est.
Lapis quomodo mineralis. CAP. XVI.
Quod autem mineralis, patet quia super ip¬
sum fit proiectio, & conuertitur in metallum.
Nullus ergo illum Mercurij lapidem esse du¬
bitat: qui se ipsum mortificat, resurgit, & viui¬
ficat, & seipsum in aurum conuertit.
Opiniones de hoc lapide philosophorum.
CAP. XVII.
Et propter hoc dicit alius philosophus, la¬
pis est vnus, medicina vna, cui nihil extrane¬
um additur, nisi quod superfluitates remouen¬
tur. Quod sic intelligo, illud non est sibi extra¬
neum, in quo debet conuerti, scilicet aurum et
argentum. Postea sunt duo coadiutores, per quos
opera facilius adimplentur, vnusquisque destru¬
ctor, qui totam operationem inficit, nisi deleatur,
Coad¬