547
16 GARLANDIVS
Coadiutores verò sunt, sulphur praeparatum,
& Arsenicum in speciem olei redactum. Pro¬
prietas sulphuris est Mercurium congelare, &
cùm Mercurio perficere, teste Gebero dicen¬
te: Vis sulphuris albi non vrentis congelat
Mercurium viuum, & ipsum seipsum mortifi¬
cat. Proprietas autem arsenici est, totum lapi¬
dem inspirare, & viuificare, si debitis modis
praeparetur. Nuncupatur enim ventus, aer, &
oleum incombustibile: vnde qui negligito¬
leum à Mercurio separatum, loco eius acci¬
piat arsenicum praeparatum. Destructor lapis
est lapis qui venalis inuenitur. Sed ibi loqui¬
tur philosophus de lapide coniungente ma¬
trimonium inter corpus & spiritum: loqui¬
tur de aere extracto à Mercurio, vt dictum est.
Quae ad operationem lapidis pertinent.
CAP. XVIII.
Adhuc sunt multi collaterales, multum
pti ad abbreuationem operis huius, sicut sunt
sales, atramenta, & alumina, & quaedam aquae
aluminum & vegetabilium, quia quaedam
quae fiunt ex istis, quae incontinenti soluunt
corpora, vt aurum & argentum. Er propter
hanc aquam auri & argenti commiscetur cum
lapide prius praeparato, vel purificato ab om¬
ni re extranea, & tunc festinatur opus in vna
die, quae