547
DE ALCHIMIA. 17
die, quae alio modo fieret in tribus mensibus.
ltem fit aliter in continenti. Aqua aluminis
in continenti facit oleum ex arsenico sublima¬
to. Item fiat aqua ex vegetabilibus, quae in
continenti tollit combustionem, & adusti¬
onem sulphuris, & remanet album & incom¬
bustibile. Et sic sunt à Deo creata mirabilia
apta ad creationem nostri lapidis, vnde plu¬
res sunt viae ad vnum finem: & hoc inueni¬
tur in lapide philosophico componendo;
quod sufficiat vobis. Philosophus dixit: Ac¬
cipe lapidem benedictum, qui non est lapis,
nec habet naturam lapidis, & inde separata
lementa.
Lapis quid. CAP. XIX.
Nota quod hîc philosophus vocat lapi¬
dem esse illud, de quo possunt elementa per
artificium extrahi. Quapropter ex eorum
coniunctione in opere Alchmiae suscitatur
vna substantia ad modum lapidis, quam vo¬
cat, benedictus: quoniam extrà quatuor ele¬
menta est, quaedam essentia quinta, quae spi¬
ritus lapidis appellatur. Et quia spiritus non
apparet nobis, nec tangitur nisi corpus, acce¬
pit in aliquo elementorum iste spiritus no¬
bilitate suae naturae corpus viuum in nobi¬
liori elementorum, scilicet in sphaera ignis,
B