547
20 GARLANDIVS
berationis calcina, donec fiat velut calx, &
cum ista calce misce aquam ignis rectifica¬
tam, & tunc habes quatuor elementa cum
quinta essentia, & facta spiritualia cum spiri¬
tu. Haec est aqua vitae, quae quaeritur in arte
Alchimiae, & curat vel crepat omnes spissitu¬
dines, & facit intrare. Haec est aqua habens
vim superiorem, id est spiritualem: & habet
vim inferiorem, id est corporalem. Et hoc
est quod dicit philosophus, "Quòd hoc quod est
superius, est sicut illud quod est inferius, & è con¬
uerso, ad faciendum mirabilia rei vnius". Et expe¬
dit, quod haec essentia quinta semper retineat
vim suam, & habet vim quatuor elementorum,
& sic mirabilia possint inde fieri. Quia si vim
talem haberet, multa fierent mirabilia super
opus alchimiae. Adhuc dicit philosophus,
"quod ascendit à terra in coelum", hoc est, quod qua¬
tuor elementa ascendunt in coelum à terra, sci¬
licet cum spiritu lapidis. Et postea dicit, "quod
ipsum descendit in terram", hoc est si ista quatuor
elementa ascenderunt, descenderunt iterum
in terram, ita quòd sunt fixa in vnitate quin¬
tae essentiae, & re manet lapis vnus crystalinus
retinens Elixir perfectè Mercurij.
Aqua vitae. CAP. XXI.
Si vis aquam vitae ad hominis vitae con¬
seruationem facere, & ad omnem infirmita¬
tis cu¬