547
DE ALCHIMIA 21
tis curam procedere, sic fac. Aquam ardentem
& valde bene rectificatam accipe, & non fa¬
cies ex ea sanguinem humanum, quia si es¬
set sanguis humanus, vt dictum est, perderet
vim suam attractiuam, virtute herbarum per
oleigenitates, & interficeret totum saporem,
& ita non esset bona ad retinendum. Nec
ad hoc facies aquam vrentem, quia causa es¬
set fortis & acuta, quòd ardens destrueret to¬
tum, & esset ad potum periculosa. Sed quo¬
niam omnis perfectio cuiusllibet lapidis in
virtute terrae suae consistit, quae nutrix ap¬
pellatur, vel fermentum, teste philosopho di¬
cente, Nutrix eius eius est terra, sine quo fer¬
mento spiritus lapis perfectè detineri non po¬
test, non habet complementum suae virtutis,
& ideo aquae isti damus virtutem suae terrae,
& tunc habet plenè vim suam, & integrè, &
hoc est quod dicit philosophus. "Vis eius est in¬
tegra". Etsi vertatur in terram, tunc vocatur
qua vitae: & si pluries eam distillaueris à ter¬
ra sua, erit aqua vitae rectificata & perfecta.
Scias ergo quòd in hoc lapide aliquantulum
terrae est magnae virtutis, nec cures si parum
sit de terra, quia sicut parum fermenti ma¬
gnam pastae massam eleuat, aut fermentat,
ita hoc parum terrae, quod hîc lapis continet,
sufficit ad nutrimenti complementum totius
lapidis. Caueas ergo ne terram aliam quaeras,
B 3