547
22 GARLANDIVS
prout aliqui cupientes vim tartari, dicunt
eam esse terram lapidis. Alij lyam, id est feces
vini calcinati. Alij cinerem vitri, & hi errant,
& ita caecus ducit caecum, & ambo cadunt in
foueam, & credunt facere aquam vitae, & faci¬
unt aquam mortis: quia terra aliena, non de¬
bet intrare ibi, teste Gebero, qui dicit. Vnus
lapis, vna medicina, cui nihil additur extra¬
neum, nisi quod superfluit amotum sit. Simi¬
liter huic aquae vitae nihil est extraneum ap¬
positum, sed omnes amouentur super¬
fluitates, & hic est lapis
benedictus.
M. AR.