547
24 ARNOLDVS
xo, & tere super marmore, vel alibi, & fac pul¬
uerem subtilissimum, quem serua per se. Secun¬
do, accipe tres vncias de sulphure albo fixo,
& tere sicut aliud, & serua per se ad partem.
Tertio, accipe tres vncias, id est, quartam
partem librae de terra composita ex sulphu¬
re & Mercurio, & tere eam, donec nihil in ea
appareat lucidum & serua per se ad partem.
Hoc opus contritionum à philosophis voca¬
tur Hyems, quo completo incipit opus Ve¬
ris. Omnes istos pulueres simul misce super¬
marmore, ita quòd tota materia videatur ru¬
bea & vna substantia: post totam illam ma¬
teriam diuide in duas partes aequales, qua¬
rum quaelibet contineat nouem vncias, &
pone illas duas partes in duobus vrinalibus
duplicibus, super quolibet vrinali situatur
lembicus vitreus, ita quòd os vrinalis non
intret os alembici, sed os alembici subintret¬
os vrinalis, & ab eo circundetur, vt spiritus
medius retineatur, & ascendat, & ibi lutetur
& iungatur alembicus cum luto physico, &
cautè desiccetur ad ignem, vel sine igne. Re¬
lutetur iterum super lutum siccatum, & de¬
siccetur vt prius, vt spiritus quintae essentiae
nullo modo possit per iuncturas exire. Post
omnes desiccationes luti, accipe ceram com¬
munem, & de ea circunda totum lutum desu¬
per post cum ferro candido funde terram super¬
lutum