547
DE ALCHIMIA. 25
lutum cautè, & de caetero aliquid de spiritu non
exibit per lutum: et hoc vocatur à philosophis
opus Veris. Ista compositio ex tribus praedi¬
ctis vocatur lapis benedictus, mineralis, ani¬
malis, vegetabilis: eo quòd non habet nomen
proprium. Mineralis, eo quòd res ex quibus
componitur medicina, sunt minera. Vegeta¬
bilis, quia viuescit & crescit. Animalis, eo
quòd animam habet, spiritum & corpus, sicut
animalia. Alio nomine vocatur Nigrum foe¬
tens, eo quòd habet ventrem nigrum, & com¬
ponitur ex spiritu foetenti. Alio modo dicitur
Chaos, vel origo mundi, vel massa confusa:
nos autem eam terram vocamus. Post â se¬
paratione elementorum incipiendum est, ab
ista terra rubea separanda sunt elementa, sicut
purum ab impuro. Pone quodlibet vrinale
in alutello, super cineres cribatos, & sit cine¬
ris sub fundo vrinalis spissitudo parui auri¬
cularis, & non plus. sit autem aludel siccum, et
bene sigillatum cùm luto super ferrum, quod¬
libet vas suum proprium habeat alutellum,
& ferrum & ignis item sub medio culi alutelli
& sit ignis ita temperatus, vt possis tenere ma¬
num ad culum alutelli intus ferrum, & sit
gnis continuus, quia si esset turbatiuus in prin¬
cipio, materia funderetur in vase, antequam
spiritus ab ea euolaret, & frangeretur vas, &
exiret spiritus quintae essentiae, & totum amit¬
B 5