547
DE ALCHIMIA. 27
cus rubescat, & cum apparuerit rubeus, tenen¬
dus est ignis in illo statu, donec tota aqua exi¬
erit, el circa: e tertiò fortificandus est ignis,
tunc cum flamma per sex horas, donec tota
qua fortis & spissa exierit, & terra sicca sine hu¬
more remanebit. Tunc erit completa aqua Be¬
nedicta. Haec aqua Mercurij vocatur, & sul¬
phuris, eo quòd ex ipsis generatur. Alio no¬
mine vocatur fumus, ventus, oleum, aqua, aer
oleum aqueum, aereum, ignis, vita, anima, spi¬
ritus, & Mercurius, quae est ignis comburens,
& soluit omnia corpora vno regimine, id est,
opere, videlicet opere Autumni subsequentis.
Item â philosophis vocatur lapis Benedictus,
qui non est lapis, nec habet naturam lapidis.
Superest quaedam essentia quinta, quae spiri¬
tus lapidis appellatur: & quia iste spiritus non
apparet nobis, neque tangitur, nisi assumpto
corpore in aliquo elemento, ideò iste spiritus
propter nobilitatem suae naturae accipit cor¬
pus in igne, ipso manente in suo naturali spi¬
rituali: & non est ignis, nec habet naturam
gneam, quantum est de se, tamen in igne habi¬
tat. Et quia iste ignis in sua sphaera, non à no¬
bis videri neque tangi potest, ideo in instru¬
mentis idoneis, mediante industria operatio¬
nis in aquae substantiam conuertitur, compo¬
nendo, condensando, vt dictum est. In hac
qua sunt quatuor elementa, sed tria, scilicet,