547
26 ARNOLDVS
teretur. Ideò cum magna diligentia iste ignis est
continuandus, Vasibus sic dispositis, ascendet
fumus subtilissimus in alembico, & ibidem
conuertetur in aquam lapis, claram habentem
naturam specierum, ex quibus generatur: quę
aqua descendet per nasum alembici, qui na¬
sus factus est grossus circa alembicum, graci¬
lis, & recuruus circa finem primae. Sedecim
guttae descendentes nihil valent, nisi promun¬
dificando vasa tua, & etiam dealbat, & mundi¬
ficat dentes nigros. Pòst accipe laminam cul¬
telli calafactam, quae sit parum tepida, & pone
illam ad nasum alembici, & expecta vsque alia
gutta cadat, quae si bulliat & nigrescat super la¬
minam cultelli, tempus est recipiendi aquam
sequentem, & si non, non, quia non est adhuc
purgata. Post recipe eam quando erit praepa¬
rata in duabus phialis vitreis habentibus fun¬
dum rotundum, os strictum, collum longum
ad mensuram semipedis, vel circa: & ita gros¬
sum, quòd pollicem possis intra figere, & sint
spissae & fortes, & de bono vitro, aliter enim
frangerentur. Et fac vasa alembicorum intra¬
re ista vasa, & obtura cum panno lineo sicco,
& recipe totam aquam, quia semper vltima
melior est quàm praecedens. Continuandus
est ignis debilis, per vnum diem vel noctem,
vel circa, postea fortificandus paulatim, & in
hac augmentatione seruandus, vsque alembi¬
cus ru¬