Obstantis
scopulos
frustra
liquere
natantis.
Hinc
multa
expertum:
necnon
&
multa
docentem:
Insula
diuino
Balearis
munere
misit
Alma
uirum:
cuius
miro
uelamine
tectus
Ipse
liquor:
quo
cuncta
madent:
iam
credere
multos
Impulit:
ut
Bacchi
candens
&
limpidus
humor
Principia
ablueret
secretae
protinus
artis.
At
non
ille
quidem
sentit:
quae
dicere
prima
Est
facie
uisus:
neque
tunc
stillantia
uina
Miscebat:
cum
iam
praestanti
lentus
in
urbe
Insubrum
ternos
residens
feliciter
annos
Fecit
inexhaustum
pondus
praediuitis
auri,
Ac
sociis:
quos
ipse
sibi
coniunxerat:
aequus
Diuisit
tenuem
diuini
pulueris
offam:
Cuius
in
imensum
quota
pars
traduceret
aurum
Iampridem
quaecunque
forent
infecta
metalla.
Hinc
quoque
cultus
arabs
uitreo
de
fonte
liquorem
Desertas
inter
ualles:
praeruptaque
purum
Saxa
super
ducit:
nemorumque
occultat
in
umbra
Altorum:
densis
passim
quae
uepribus
horrent:
Ast
alias
tamen
hic
uenas
ostentat
aperte:
Vber
ubi
emanat
semper
nec
inutilis
humor:
Et
te
dum
uariis
immensa
per
auia
rebus
Detinet
intentum:
felices
preterit
undas:
Quas
manibus
quondam
puris
haurire
solebat
Ipse:
nec
admiscens
aliud:
longumque
diuque
Compositas
parua
leuiter
fornace
coquebat:
Vnde
opera
arcanae
naturae
occulta
reclusit