133
Auxilio: exterius propria soluatur in unda.
Hoc agite: hinc uobis summam perquirite laudem
Diuini artifices: haec nanque potent ia caelo
Caelestis descendit aquae: qua cuncta tuentur
Robore se proprio: necnon producere foetus
Ipsa sibi similes: & in aeuum extendere possunt
Progeniem: multos fragilem durare per annos.
Nonne uides quanto secum natura tenore
Consonet? utque modum generandi comprobet unum
Semper: & unius ui nitens seminis: uni
Seruiat una operi: quod & unum nacta quiescat?
Nec Bacchi si tentet opus: Cerealia miscet
Semina: nec: cereris si frumentaria quaerat:
Pinguia cecropiae tractat plantaria diuae.
Ordea cui cordi: demum serit ordea: ne tu
Nunc aliunde pares auri primordia: in auro
Semina sunt auri: quanuis abstrusa recedant
Longius: & multo nobis quaerenda labore.
Nec maris immensi reputes: aut nubis aquosae.
Vel liquidi fontis similem: quam quaerere lympham
Instituis: neque enim: quod tu obseruare memento:
Inficit illa: liquatue aliquid: cum spargitur: aut id
Humectat: propius cui uenerit: arida nanque
Pulueris haec extra in speciem se prodit: at imis
Vuida contusi liquet in penetralibus auri.
His olim ueteres intenti gnauiter undis
Inportum rexere ratem felicibus auris:
Ignarosque uiae mediis in fluctibus inter
d