547
54 GARLANDIVS
quòd qualibet vice, qua hoc reiteraueris, ad¬
dendo medicinae duplum sui de Mercurio se¬
pties sublimato, ista medicina conuertet quin¬
quaginta duo pondera saterni plusquam fa¬
ceret antè. Scias etiam quòd hoc ipsum face¬
ret de aliis corporibus imperfectis, si proijce¬
retur super ipsa, hoc ipsum faceret proiecta;
super viuum Mercurium bullientem siue fer¬
uentem. Ad limam verò procede per omnia
cum corpore albo, sicut supra fecisti ad solem
cum corpore rubeo, hoc tamen excepto, quia
cum proceditur cum corpore albo, debe: po¬
ni de Luna pars vna, & de Mercurio septies
sublimato partes duae. Et quia sublimabitur
in parte Mercurius viuus, remoue viuifica¬
tum, & loco eius pone tantundem de subli¬
mato, & scias quòd in tertia vel in quarta subli¬
matione non ascendet amplius de viuo: & sic
est finis huius operis.
Aliud.
Elixir siue medicina vera, quae pro thesau¬
ro fuit cuidam data, per hominem fide di¬
gnum antiquum, qui quasi toto tempore
vitae suae laborauit in opere Alchimiae, nec vn¬
quam, nisi in hac operatione inuenerat veri¬
tatem, & erat Italicus, & literatus, & bene in¬
telligens.
Primò ergo fac amalgama cum parte vna
solis, & partibus quatuor Mercurij, sicut au¬
rifabri