547
DE ALCHIMIA. 55
rifabri communiter faciunt. Postea adde de
viuo Mercurio, ita quòd sit vna pars solis, &
duodecim partes Mercurij. Deinde ponatur
materia ad digerendum in igne cinerum len¬
tissimo, ad minus per quadraginta dies: fini¬
tis istis diebus, extrahatur materia de vri¬
nali, & ponatur in cucurbita super posito
lembico, & sublimetur ad ignem lentum
quicumque id poterit sublimari, antequam tamen
materia ponatur in cucurbita teratur bene
corpus cum spiritu, & inuicem misceantur:
quo facto pondera materiam quae remansit
in fundo cucurbitae per se, & materiam su¬
blimatam, seu distillatam per se, & vide quan¬
tum sit de materia in pondere quae reman¬
sit in fundo cucurbitae, & si fuerit vna pars cor¬
poris & quatuor partes Mercurij, bene qui¬
dem, fin autem superadde tantum de Mercu¬
rio superius distillata ita, quod sit corporis
siue Solis pars vna, & de Mercurio partes qua¬
tuor, quae simul misce, tere, & incorpora, po¬
stea pone in ampulla de uitro materiam supra
dictam, quam pone ad ignem cinerum, & am¬
pullam cooperias vsque ad collum, & da ignem
per duos dies naturales, ita quod ignis non
sit nimis debilis, nec nimis fortis, & sit ignis
carbonum, tunc inuenies in fundo ampullae
materiam facientem quosdam flores, tunc frange
ampullam, & iterum tere materiam, & decoque
D 4