547
DE ALCHIMIA. 57
dulcis quasi ex toto, tunc debet apparere istud
signum, quia in dicto calore balnei erit mate¬
ria quasi aqua spissa, sed si refrigeretur, coagu¬
labitur, quasi esset mel: tunc pone dictam ma¬
teriam congelatam bene tritam ad aerem de¬
nocte, in scutella vitrea, & in tribus noctibus
ad plus dissoluetur in aquam claram. Postea di¬
ctam materiam ad aerem dissolutam decoque
ad minus septem diebus in vase de vitro bene
obturato, vt nihil exire possit de vapore. Scias
tamen quod in extractione de vase materiae
dissolutae ad aerem, poteris lauare vas cum di¬
cta aqua dulci, & super aliam materiam proij¬
cere dissolutam praedictam lauaturam. Post¬
modum ponatur dicta materia in cucurbita
superposito alembico, & ad lentum ignem ci¬
nerum, vel in balneo distilletur, quicquid po¬
terit distillari recipiatur, & mundè in vitreo
vase reponatur, & scias quòd erit aqua dulcis.
Cùm autem vas fuerit infrigiditatum, reduca¬
tur aqua dulcis super materiam congelatam,
quae remansit in fundo, & sit tantum de aqua
nostra dulci, quòd materia tota dissoluatur
bidem, quod fiet per decoctionemeius in bal¬
neo, vel in cineribus in vase clauso siue obtu¬
rato. Insuper scias quòd de aqua dulci debet
in tanta quantitate haberi, quòd sufficiat ad to¬
tam dictam materiam dissoluendam. Deco¬
quatur autem dicta materia dissoluta balneo
D 5