547
56 GARLANDIVS
quousque fiat rubeus puluis, siccus, postea ad¬
de illud materię desiccatę de Mercurio viuo,
quàm supra distillasti à materia tantum, vt pri¬
us. Dictas autem additiones, & desiccatio¬
nes totiens reitera, quousque dicta materia
tota duodecim partes Mercurij fiat puluis, ru¬
beus & siccus, ita quod de argento viuo nil
bi appareat, sed sit materia semifixa. Sequitur
secunda operatio, seu pars operationis, quae
dicitur dissolutio materiae in aquam. Recipe
ergo supra dictae materiae puluerizatae & sic¬
cae partem vnam, & aceti acerrimi partes sex,
& simul misce, & pone in ampulla bene obtu¬
rata, & pone in balneo bullienti, vel ad ignem
cinerum ad tres horas, vt ibidem dicta materia
dissoluatur: tunc euacua quod est solutum &
clarum in aliquo vase bene mundo, vitreo, &
si aliquid remanserit non solutum, iterum co¬
quatur ad ignem cinerum, & bene siccetur, vt
prius, & postea in dicto aceto acuto soluatur,
vt suprâ, vel balneo, vel in cineribus, & eua¬
cuetur, & ponatur cum alia simli materia dis¬
soluta. Haec autem operatio reiteretur, quo¬
usque tota dicta materia debet dissolui. Sed
esto quòd non dissolueretur ex toto, proce¬
de cum eo, quod inueneris dissolutum per
modum qui sequitur. Pone materiam totam
dissolutam in balneo Mariae, & congela eam, reci¬
piendo aquam per alembicum, qua aqua debet esse
dulcis