547
72 GARLANDIVS
pone vnciam vnam super vnam aeris vel cu¬
pri, & erit argentum purum Deo volente.
De Sulphure Caput. IIII.
Natura sulphuris est qualis natura arseni¬
ci, & eius condimentum quale illius est, sicut
dixerunt huius operis sapientes in suis scri¬
ptis, quoniam hoc minimè probaui: sed illud
sulphur ego pro baui cum viuo argento, & ex¬
altaui cum eodem, et venit in minium valde
bonum, et probaui in cupro crematione, & ve¬
nit in aes vstum bonum & mirabile: & quic¬
quid ex eo volunt est ablatio suae combustio¬
nis, et ablatio vnctionissuae, ac vt dealbetur vt
est arsenicum aequaliter: ac melius sulphur est
rubeum. Et dixit Geber filius Haien in libro
Tractatus Orti, quòd arsenicum operatur in
rubedine quantum sulphur; et sulphur tan¬
tum in albedine, quantum arsenicum, sed ne¬
quaquam probaui. Et fama suae operationis
est, quod assumas de eo aliquam partem, et
mole cum alumine eum in eadem quantita¬
te: et superpone vrinam per aliquot dies reser¬
uatam, ita quòd tegantur, tunc coque leui
gne ac bulliet, donec anihiletur aqua, et donec
tibi placeat color suae albedinis, qui nisi pla¬
cuerit, superponas aquam casei, ac acidam ca¬
lidam, et coquas donec fiat album, et pone
tune