547
DE MINERAL. 73
tunc in tuis operibus, Deo volente.
De Mercurio Caput V.
Ratio in viuo argento. Sias, quòd ipsum
est frigidum et humidum, ac Deus ex eo crea¬
uit omnes mineras: ergo ipsum est origo ipsa¬
rum, ac ipsum est aereum, ignem fugiens, sed
si cum igne aliquantulum steterit, faciet opera
miranda, et alta, et ipsum solum est spiritus
mundus, ac in mundo talis non est, qualis
psum est natura, quòd possit operari, quod
sum operatur, et ipsum est quod intrat quod¬
libet corpus, id est penetrat et leuat, ac extollit
corpora. Ergo cum se miscuerit alicui cor¬
pori, ipsum viuificabit, et illuminabit, et
psum transnutabit de statu ad alium statum,
de colore ad colorem, si cum eo mistum fue¬
rit, vel coniunctum, et ipsum erit fermentum
corporis illius, ac tunc totum erit Vesir ad al¬
bedinem, et rubedinem, et ipsum est aqua per¬
ennis, et ipsum est aqua vitae ac lac virginis, ac
ipsum est herba mundificans et lauans, et
psum est fons animalium, quia si quis ex eo
biberit, non morietur in aeternum, ac ipsum
coloris retinens: est et coloris medium et ipsum
facit corpora coloris susceptiua, et ipsum morti¬
ficat et viuificat Deo volente, et ipsum desiccat,
et humectat, et ipsum infrigidat et calefacit,
E 4