133
Apta epulis: atque apta bibi suauissima uina.
Quid leuis humano missus de corpore sanguis?
Quid lapsi è rosea flaui ceruice capilli?
Oua quid? & lectae summis in montibus herbae
Conueniunt imis fosso sub montibus auro?
Hic tamen expressam proelis torquentibus uuam
Accipit: & phialae postrema in parte reponit:
Cuius in extremo rostrum connectitur ore.
Hanc super ignitos cineres candente camino:
Aut super undosum laticem feruentis Aeni
Collocat: at tenuis fertur uapor intus: & haerens
Alta petit: leuiusque liquens it fusus in undas:
Ardentemque uocant lympham uitaeque liquorem:
Vitrea quem raris effundit fistula guttis.
Hic ergo ut multis uicibus stillauerit: una
Collectus uarios tandem seruatur in usus.
Praecipue uero: modico lentescat ut igne:
Siue fimo incoctus nulla non arte tepenti.
Fingitur oblongo uitreum uas ductile collo:
Bina unde: exiles uelut ansae: brachia pendent
Concaua: quae uentrem uasis flectuntur ad imum.
Hic igitur liquor inclusus cum summa per ora
Fertur: continuo binas inclinat in aures:
Ingreditur: repetitque iterum: quas liquerat imo
Fundo feruentis lymphas: iterumque refertur
Ad supera: atque leuis nusquamue quietus eandem
Itque reditque uiam totiens: & mobilis idem
Ipse in se sua per uestigia confluit humor: