133
Donec paulatim niueam densetur in offam.
Tenuibus haec tandem lamnis componitur auri:
Et coquitur lento forsan: longoque calore.
Verum hoc ne: an ne alio quouis ea denique pacto
Commiscent (namque hoc haud est exquirere nostrum)
In cassum cuncta exercent: frustraque laborant.
Nam specie diuersa simul dum iungere curant:
Altera ut impediant primo mox altera motu:
Efficiunt: ullo ne possint tempore quicquam
Aedere: quod per se natura constet & unum.
Nanque ita principio statuas cuncta esse sub una
Re: quibus hic opus est: nihil ut quaesiueris extra:
Praecipue humorem: qui sese iugis abunde
Sufficit: atque intus seruat: dum prodeat illud:
Quod cupis: & gigni tanto conamine certas.
Quinetiam duplicem scito uim intrinsecus esse:
Et quae semper agat: & quae patiatur: ut una
Foemina: masque agitent: ueluti cum pullus in ouo
Crescit agente quidem hoc: atque hoc patiente uicissim:
Exterius tantum miti atque fouente calore
A diutus: neque tu quid conuenientius ullum
Exemplo hoc credas: neque quod me iudice semper
Acrius inspectes: atque ad quod cuncta reducas.
Ast alius puro uarias de sanguine partis
Elicit: atque adeo ductas elementa uocare
Instituit: tanquam possint ea forte uideri
Simplicia: aut tangi manibus: secreta uel usquam
Esse; uel includi quoquam: quin protinus omne