547
74 GARLANDIVS
& ipsum facit opera contraria, secundum, sui
condimentum. Et cum ipsum viuum fuerit,
habet quaedam opera, cum autem mortuum fuerit,
tunc habet opera multum meliora: & cum fue¬
rit exaltatum, alia habet opera, & cum fuerit
solutum, habet opera maxima, & ipsum est ser¬
pens se ipsum luxurians, & se ipsum imprae¬
gnans, & vna die parturiens, & ipsum suo ve¬
neno cuncta interficit animalia, & ignem fu¬
git, & interficit omnia in longo vel in breui
tempore. Sed tamen viuum argentum nequaquam
potest separari, quoniam ipsum fugit ab igne,
sed tamen sapientes fecerunt per quaedam artifi¬
cia vt ignem expectaret. Paulatim ergo & gra¬
datim, cum igni repugnat, cibant eum igne; do¬
nec expectat aliquantula tantùm expectatio¬
ne, & tunc ex eo fiunt opera mira, & mutatio¬
nes, quia sicut ipsum mutatur, ita mutat: quo¬
niam tunc ei auferetur eius nigredo, & lutulen¬
tia, et etiam discursio. Ergo sicut tingitur, tin¬
git: & vt coagulatur, coagulat, & cùm soluitur,
soluit aliud, & seipsum albificat, sicut materia, &
ad finem rubescit, & ipsum est lac, & vrina humi¬
da, et ipsum est vnguentum solutum, et ipsum est pa¬
ter mirabilium omnium, et ipsum est nubes & nu¬
bulum & ipsum est seruus fugitiuus, & ipsum
disputauit cum auro & conclusit eum. Dixit aurum:
disputésne mecum? Ego Dominus lapidum, & in¬
super ignem atiens. Respondit viuum argentum. Ve¬
rum