133
Vas penetrent: duro quanuis adamante peractum
Idfuerit: simplex neque enim consistere corpus
Parte potest orbis uasti uiolenter in ulla:
Sed propria tantum gaudens in sede quiescit.
Sic saepe ex aliis rebus: sic saepe seorsum
Quattuor è tonsis ponunt elementa capillis.
At non sic natura potens haec segregat unquam:
Sed miscet potius simul: & confundit eodem
Frigida commutans calidis: humentia siccis:
Atque ita corrumpit solidum: nec diuidit ullas
Inpartis: seruans genitalem seminis illi
Vim: qua corrupto corpus de corpore gignat:
Nanque ex quo quicquam genitum est; id putruit ante.
Quid qui conatur quaesitae longius herbae
Inualido aufugiens argentum sistere succo:
Idque gelat: duratque simul: sed figere nulla
Arte potest: ictu quo molli ducere possit.
At non quod solidum faciat: uel ductile: tantum
Quaerendum est: sed quod uideatur posse priorem
Auferre: atque illi defecto inducere formam
Mox aliam: & puri speciem donare metalli.
Sulphura quid memorem longo detersa labore?
Nitraque: purgatosque sales: tostasque lyei
Longaeui feces: uel quae atramenta calenti
Accensa effundunt guttas è uase rubentis?
Hinc soluunt: iterantque uices: ac saepe resoluunt:
Deinde lauant: iterumque terunt: mox figere tentant:
In calcem uertunt etiam: missoque uapore